Formulare für die Aufnahme in Bruderschaften u. s. w.
II. Abschnitt, 15


Benedictio scapularis rubri Passionis
et Sacratissimi Cordis D. N. J. C.

necnon et Cordis amantissimi ac compatientis
beatae Mariae Virginis immaculatae.

(Propria Congr. Missionum.)

Genuflexo, qui suscepturus est scapulare, sacerdos superpelliceo et stola rubra indutus, capite detecto, dicat:

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit coelum et terram.

V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Domine Jesu Christe, qui tégumen nostrae mortalitatis induere dignatus, temetipsum exinanivisti, formam servi accipiens, et factus obediens usque ad mortem curcis; tuae largitatis clementiam humiliter imploramus, ut hoc genus vestimenti, quod in honorem et memoriam dolorosissimae Passionis tuae tuique sacratissimi Cordis, necnon et Cordis amantissimi ac compatientis immaculatae Matris tuae institutum fuit, atque ut illo induti haec mysteria devotius recolant, benedicere + digneris; ut hic famulus tuus, qui (vel haec famula tua, quae) ipsum gestaverit, te quoque, per tua merita et intercessionem beatissimae Virginis Mariae, induere mereatur. Qui vivis et regnas in saecula saecularom. R. Amen.

Hic sacerdos sacrum scapulare aquâ benedictâ aspergit, et illud imponit, dicens:

Accipe, carissime frater (vel carissima soror), hunc habitum benedictum, ut veterem hominem exutus (vel exuta), novumque indutus (vel induta) ipsum digne perferas, et ad vitam pervenias sempiternam. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde subjungit:

Et ego, ex facultate mihi concessa, recipio te (vel vos) ad participationem omnium bonorum spiritualium, quae per sanctae Sedis Apostolicae privilegium huic sancto scapulari in gratiam Congregationis Missionis concessa sunt. In nomine Patris, et Filii, + et Spiritus sancti. Amen.

Denique dicatur trinâ vice Versiculus sequens:

Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti!


Die Ablässe, ihr Wesen und Gebrauch - Ein Handbuch für Geistliche und Laien, welche über die Ablässe und die mit Ablässen bereicherten Gebete, Andachtsübungen, Andachtsgegenstände, Bruderschaften und frommen Vereine Belehrung wünschen. - Nach dem Französischen des P. Antonin Maurel, Priesters der Gesellschaft Jesu, bearbeitet von P. Joseph Schneider, Priester derselben Gesellschaft und Consultor der hl. Congregation der Ablässe. Achte, von der h. Ablaßcongregation approbirte und als authentisch anerkannte Auflage. Paderborn. Druck und Verlag von Ferdinand Schöningh. 1884.


Transkription P.O. Schenker, © by Immaculata-Verlag, CH-9050 Appenzell